Page 42 - Stati inu obstati, revija za vprašanja protestantizma, letnik XV (2019), številka 30, ISSN 2590-9754
P. 42
razprave, študije

Flacij Ilirik
Pričevalna listina

transkripcija
LITERAE TESTIMOniales.
Quoniam quorundam hominum tanta est virulentia, ut etiam
meum baptismum calumniari et in dubium vocare publicis scriptis
ausi sint, ideo volui hoc publicum authenticumque testimonium meae
nativitatis, parentum ac vitae publicare. In quo non solum parentum
honestas legitimumque matrimonium , sed etiam meae ibi actae
vitae honestissimum testimonium a fide dignis eius loci hominibus
et gubernatoribus datur usque ad id tempus, quo inde discessi. Quod
factum est anno 1539. Inde vixi primum Basileae cum clarissimo et
sanctissimo viro D.(omino) Simone Grynaeo, deinde Tubingae cum
M.(agistro) Matthia Garbitio lectore Graeco popularique meo, postea
multis annis Vuittenberge. Cuius temporis honeste innocenterque
actae vitae multos fide dignos testes adhuc vivos producere possum.
Testimonium igitur praedictum hoc est:
Nos Balthassar Trivisanus pro illustrissimo et excellentissimo
Ducali dominio Venetorum, et c. (ommunitatis) Albonae et Flanonae
potestas. Sic requisiti a nobili viro domino Luciano Luciano ad
praesens iudice magnificae communitatis Albonae, avunculo
domini Matthiae Flacii, alias Francovich, universis et singulis
cuiuscunque ordinis, dignitatis et conditionis fuerint, praesentes
nostras inspecturis lecturisque fidem amplam et indubiam facimus et
attestamur, praefatum dominum Matthiam fuisse et esse procreatum
de legitimo matrimonio ex domino Andre Vlacich, alias Francovich,
cive Albonae: matre vero domina Iacoba, filia quondam nobilis
viri D.(omini) Bartholomaei Luciani et sub bona vita moribusque
ac Dei timore vitam semper duxisse, quamdiu hic permansit, et
prout omnibus Christi fidelibus convenit, sicuti certiorati fuimus
a reverendo domino Gaspare Luciano, huius loci Albonae plebano
meritissimo, aetatis annorum octoginta: reverendo domino Antonio

40
   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47